Löydetty 70 Tulokset: vigilate spes
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. (Evangelium secundum Marcum 13, 37)
Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. (Evangelium secundum Marcum 14, 34)
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes: (Actus Apostolorum 16, 19)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. (Actus Apostolorum 27, 20)
spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)