Löydetty 371 Tulokset: Altare et tabernaculum aeris æneas

  • nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum (Liber I Paralipomenon 23, 26)

  • et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum fœderis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine (Liber II Paralipomenon 1, 3)

  • arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 4)

  • altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • ascenditque Salomon ad altare æneum coram tabernaculo fœderis Domini et obtulit in eo mille hostias (Liber II Paralipomenon 1, 6)

  • fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis (Liber II Paralipomenon 4, 1)

  • fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis (Liber II Paralipomenon 4, 19)

  • stetit ergo coram altare Domini ex adverso universæ multitudinis Israël et extendit manus suas (Liber II Paralipomenon 6, 12)

  • sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem (Liber II Paralipomenon 7, 9)

  • tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum (Liber II Paralipomenon 8, 12)

  • quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetæ confortatus est et abstulit idola de omni terra Juda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini (Liber II Paralipomenon 15, 8)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina