Löydetty 371 Tulokset: Altare et tabernaculum aeris æneas

  • libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)

  • et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio (Liber Iudith 4, 9)

  • erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)

  • hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu ejus bene tibi faciet et eris gratissima in corde ejus duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam (Liber Iudith 10, 16)

  • et introjens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam (Liber Iudith 12, 9)

  • cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor (Liber Iudith 14, 4)

  • quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt (Liber Iudith 14, 8)

  • et ingressus tabernaculum Judith non invenit eam et exilivit foras ad populum (Liber Iudith 14, 15)

  • et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis (Liber Iob 5, 24)

  • qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet (Liber Iob 8, 22)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina