Löydetty 371 Tulokset: Altare et tabernaculum aeris æneas

  • septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt manum ejus (Prophetia Ezechielis 43, 26)

  • expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quæ pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 43, 27)

  • Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)

  • inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (Prophetia Ioel 2, 17)

  • et super vestimentis pigneratis accubuerunt juxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui (Prophetia Amos 2, 8)

  • et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quæ fecistis vobis (Prophetia Amos 5, 26)

  • vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit (Prophetia Amos 9, 1)

  • in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus et ea quæ corruerant instaurabo et reædificabo eum sicut diebus antiquis (Prophetia Amos 9, 11)

  • offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est (Prophetia Malachiae 1, 7)

  • quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra (Prophetia Malachiae 1, 10)

  • et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina