Löydetty 63 Tulokset: Auri

  • et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)

  • et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et prædam civitatis asportavit multam valde (Liber II Samuelis 12, 30)

  • misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri (Liber I Regum 9, 14)

  • dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)

  • erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri (Liber I Regum 10, 14)

  • fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius (Liber I Regum 10, 16)

  • et trecentas peltas ex auro probato trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvæ Libani (Liber I Regum 10, 17)

  • tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti et triginta talenta auri (Liber II Regum 18, 14)

  • in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)

  • vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quæ est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terræ centum talentis argenti et talento auri (Liber II Regum 23, 33)

  • tulit autem David coronam Melchom de capite ejus et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit (Liber I Paralipomenon 20, 2)

  • dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sescentos (Liber I Paralipomenon 21, 25)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina