Löydetty 1154 Tulokset: David and Saul
et clamavit dicens Jesu Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
et qui præibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius ejus est (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear (Actus Apostolorum 2, 25)
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem (Actus Apostolorum 2, 29)
non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Actus Apostolorum 2, 34)
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)