Löydetty 965 Tulokset: David

  • venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum (Liber I Samuelis 21, 1)

  • et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex præcepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cujusmodi tibi præcepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum (Liber I Samuelis 21, 2)

  • et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus (Liber I Samuelis 21, 4)

  • et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via hæc polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis (Liber I Samuelis 21, 5)

  • dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat (Liber I Samuelis 21, 8)

  • et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21, 9)

  • surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth (Liber I Samuelis 21, 10)

  • dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terræ nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia (Liber I Samuelis 21, 11)

  • posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth (Liber I Samuelis 21, 12)

  • abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres ejus et omnis domus patris ejus descenderunt ad eum illuc (Liber I Samuelis 22, 1)

  • et profectus est David inde in Maspha quæ est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus (Liber I Samuelis 22, 3)

  • et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio (Liber I Samuelis 22, 4)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina