Löydetty 110 Tulokset: Fieri

  • cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)

  • dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quæ est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis (Liber Esther 7, 2)

  • nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos juberet irritas fieri (Liber Esther 8, 3)

  • qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam (Liber Esther 9, 12)

  • nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te (Liber Psalmorum 31, 9)

  • et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei (Liber I Maccabaeorum 1, 47)

  • secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo et præposuit principes populo qui hæc fieri cogerent (Liber I Maccabaeorum 1, 53)

  • et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos (Liber I Maccabaeorum 7, 5)

  • ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestræ et præbitionis ejus iniustæ et in exercitiis disci (Liber II Maccabaeorum 4, 14)

  • et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum jactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum (Liber II Maccabaeorum 5, 3)

  • ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)

  • qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina