Löydetty 110 Tulokset: Fieri
et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora (Evangelium secundum Marcum 14, 35)
et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri (Evangelium secundum Lucam 18, 26)
interrogaverunt autem illum dicentes præceptor quando hæc erunt et quod signum cum fieri incipient (Evangelium secundum Lucam 21, 7)
cum autem audieritis prœlia et seditiones nolite terreri oportet primum hæc fieri sed non statim finis (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra (Evangelium secundum Lucam 21, 28)
ita et vos cum videritis hæc fieri scitote quoniam prope est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
Herodes autem viso Jesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum (Evangelium secundum Lucam 23, 24)
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt hæc fieri (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)
hunc cum vidisset Jesus jacentem et cognovisset quia multum jam tempus habet dicit ei vis sanus fieri (Evangelium secundum Ioannem 5, 6)
cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Jesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)