Löydetty 272 Tulokset: Jam
hæc in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)
ecce venit hora et jam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
et jam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)
postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
ad Jesum autem cum venissent ut viderunt eum jam mortuum non fregerunt ejus crura (Evangelium secundum Ioannem 19, 33)
mane autem jam facto stetit Jesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)
hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis cum surrexisset a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 21, 14)
et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim jam vespera (Actus Apostolorum 4, 3)
et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esajam (Actus Apostolorum 8, 28)
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esajam prophetam et dixit putasne intellegis quæ legis (Actus Apostolorum 8, 30)
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia (Actus Apostolorum 13, 34)