Löydetty 123 Tulokset: Joab

  • misitque Joab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum (Liber II Samuelis 12, 27)

  • intellegens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom (Liber II Samuelis 14, 1)

  • et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones hujuscemodi posuit autem Joab verba in ore ejus (Liber II Samuelis 14, 3)

  • et ait rex numquid manus Joab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animæ tuæ domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex servus enim tuus Joab ipse præcepit mihi et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc (Liber II Samuelis 14, 19)

  • ut verterem figuram sermonis hujus servus tuus Joab præcepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram (Liber II Samuelis 14, 20)

  • et ait rex ad Joab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom (Liber II Samuelis 14, 21)

  • cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui (Liber II Samuelis 14, 22)

  • surrexit ergo Joab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem (Liber II Samuelis 14, 23)

  • misit itaque ad Joab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire (Liber II Samuelis 14, 29)

  • dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni (Liber II Samuelis 14, 30)

  • surrexitque Joab et venit ad Absalom in domum ejus et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni (Liber II Samuelis 14, 31)

  • et respondit Absalom ad Joab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meæ interficiat me (Liber II Samuelis 14, 32)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina