Löydetty 848 Tulokset: Mei

  • sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obœdivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut præcepisti mihi (Liber Deuteronomii 26, 14)

  • cumque audierit verba juramenti hujus benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem (Liber Deuteronomii 29, 19)

  • audite cæli quæ loquor audiat terra verba oris mei (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • nonne hæc condita sunt apud me et signata in thesauris meis (Liber Deuteronomii 32, 34)

  • si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit judicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam (Liber Deuteronomii 32, 41)

  • nunc ergo jurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum (Liber Iosue 2, 12)

  • vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)

  • itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens aquasque conportans in domum Dei mei (Liber Iosue 9, 23)

  • fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 8)

  • qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israël ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei (Liber Iudicum 6, 15)

  • dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus ejus ne glorietur contra me Israël et dicat meis viribus liberatus sum (Liber Iudicum 7, 2)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina