Löydetty 199 Tulokset: Mulier

  • mulier si quippiam voverit et se constrinxerit juramento quæ est in domo patris sui et in ætate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et juramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit (Liber Numeri 30, 4)

  • cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)

  • non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc (Liber Deuteronomii 22, 5)

  • sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede ejus spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non ædificat domum fratris sui (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • tenera mulier et delicata quæ super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu ejus super filii et filiæ carnibus (Liber Deuteronomii 28, 56)

  • ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent (Liber Iosue 2, 4)

  • necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait (Liber Iosue 2, 8)

  • et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum ejus (Liber Iudicum 9, 53)

  • cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset (Liber Iudicum 13, 23)

  • cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis (Liber Iudicum 14, 3)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina