Löydetty 99 Tulokset: Panes

  • si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas (Liber Leviticus 7, 12)

  • panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quæ immolatur pro pacificis (Liber Leviticus 7, 13)

  • cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos (Liber Leviticus 8, 31)

  • sancti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt (Liber Leviticus 21, 6)

  • et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 21, 8)

  • loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo (Liber Leviticus 21, 17)

  • omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo (Liber Leviticus 21, 21)

  • de manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea (Liber Leviticus 22, 25)

  • ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini (Liber Leviticus 23, 17)

  • accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas (Liber Leviticus 24, 5)

  • postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini (Liber Leviticus 26, 26)

  • mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt (Liber Numeri 4, 7)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina