Löydetty 99 Tulokset: Panes

  • sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël (Liber I Paralipomenon 12, 40)

  • sacerdotes autem super panes propositionis et ad similæ sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram (Liber I Paralipomenon 23, 29)

  • fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis (Liber II Paralipomenon 4, 19)

  • holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)

  • ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)

  • inposuit itaque abræ suæ ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est (Liber Iudith 10, 5)

  • junior fui et senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quærens panes (Liber Psalmorum 36, 25)

  • etenim homo pacis meæ in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem (Liber Psalmorum 40, 10)

  • et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quæ fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 51)

  • portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes (Liber II Maccabaeorum 1, 8)

  • et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt (Liber II Maccabaeorum 10, 3)

  • benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit (Liber Ecclesiasticus 12, 6)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina