Löydetty 171 Tulokset: Sacerdos

  • Sadoc vero sacerdos et Banajas filius Jojadæ et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia (Liber I Regum 1, 8)

  • et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)

  • descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)

  • sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 39)

  • unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde lætantes et insonuit civitas hæc est vox quam audistis (Liber I Regum 1, 45)

  • ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo (Liber I Regum 2, 27)

  • et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos (Liber I Regum 4, 2)

  • Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis (Liber I Regum 4, 5)

  • post verba hæc non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum (Liber I Regum 13, 33)

  • et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Jojada sacerdotem (Liber II Regum 11, 9)

  • præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini (Liber II Regum 11, 15)

  • ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina