Löydetty 917 Tulokset: Templum Hierusalem

  • pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat (Liber II Regum 12, 16)

  • tunc ascendit Azaël rex Syriæ et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem (Liber II Regum 12, 17)

  • quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)

  • viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem (Liber II Regum 14, 2)

  • Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)

  • factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi (Liber II Regum 14, 19)

  • et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 14, 20)

  • sedecim annorum erat cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Jecelia de Hierusalem (Liber II Regum 15, 2)

  • viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc (Liber II Regum 15, 33)

  • viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)

  • tunc ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum (Liber II Regum 16, 5)

  • viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abi filia Zacchariæ (Liber II Regum 18, 2)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina