Löydetty 254 Tulokset: Unus
et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quæ facta est sub Claudio (Actus Apostolorum 11, 28)
quoniam quidem unus Deus qui justificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem (Epistula ad Romanos 3, 30)
hæc autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio (Epistula I ad Corinthios 4, 6)
qui autem adheret Domino unus spiritus est (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
de escis autem quæ idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia et nos per ipsum (Epistula I ad Corinthios 8, 6)
nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis (Epistula I ad Corinthios 9, 24)
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur (Epistula I ad Corinthios 10, 17)
hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
mediator autem unius non est Deus autem unus est (Epistula ad Galatas 3, 20)