Löydetty 22 Tulokset: altitudo

  • et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius (Liber Genesis 6, 15)

  • arcam de lignis setthim conpingite cujus longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem (Liber Exodus 25, 10)

  • in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases æneas (Liber Exodus 27, 18)

  • fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris (Liber Exodus 37, 1)

  • et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria (Liber Exodus 38, 18)

  • fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo ejus et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum (Liber I Regum 7, 23)

  • porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 3, 4)

  • templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex ædificatio excelsa parietis templi (Liber Ecclesiasticus 50, 2)

  • oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa (Liber Isaiae 2, 11)

  • et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa (Liber Isaiae 2, 17)

  • luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terræ (Liber Isaiae 24, 4)

  • et capitella super utramque ærea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata (Liber Ieremiae 52, 22)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina