Löydetty 167 Tulokset: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas

  • pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 6, 23)

  • tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 27)

  • et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est sed illam quæ ex fide est Christi quæ ex Deo est justitia in fide (Epistula ad Philippenses 3, 9)

  • in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Epistula ad Colossenses 1, 11)

  • si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister (Epistula ad Colossenses 1, 23)

  • radicati et superædificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione (Epistula ad Colossenses 2, 7)

  • et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)

  • ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)

  • nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 12)

  • Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)

  • Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro (Epistula I ad Timotheum 1, 2)

  • neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei quæ est in fide (Epistula I ad Timotheum 1, 4)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina