Löydetty 167 Tulokset: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea (Liber Psalmorum 61, 6)
quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a juventute mea (Liber Psalmorum 70, 5)
et quanta fecerunt in regione Hispaniæ et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quæ illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia (Liber I Maccabaeorum 8, 3)
quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus (Liber I Maccabaeorum 10, 26)
et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia (Liber I Maccabaeorum 12, 8)
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Johannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium jura destituens prava instituta sancibat (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
singulos autem illorum armavit non clypei et hastæ munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos lætificavit (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
quia Dominus dat sapientiam et ex ore ejus scientia et prudentia (Liber Proverbiorum 2, 6)
consilium custodiet te prudentia servabit te (Liber Proverbiorum 2, 11)
beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia (Liber Proverbiorum 3, 13)
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit cælos prudentia (Liber Proverbiorum 3, 19)