Löydetty 167 Tulokset: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius (Liber Sapientiae 7, 11)
et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellæ illius sapientia et præclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quærens ut mihi illam adsumerem (Liber Sapientiae 8, 18)
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum (Liber Ecclesiasticus 3, 9)
bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo (Liber Ecclesiasticus 11, 22)
et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper (Liber Ecclesiasticus 13, 24)
et non est sapientia nequitiæ disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
dilige proximum et coniungere fide cum illo (Liber Ecclesiasticus 27, 18)
in omni opere crede ex fide animæ tuæ hæc est enim conservatio mandatorum (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua præditi nuntiantes in dignitate prophetarum (Liber Ecclesiasticus 44, 3)
in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne (Liber Ecclesiasticus 45, 4)