Löydetty 262 Tulokset: et in sacerdotibus: Tabernaculum testimonii

  • cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium (Liber Exodus 33, 8)

  • ingresso autem illo tabernaculum fœderis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi (Liber Exodus 33, 9)

  • cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei (Liber Exodus 34, 29)

  • tabernaculum scilicet et tectum ejus atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases (Liber Exodus 35, 12)

  • obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat (Liber Exodus 35, 22)

  • unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum (Liber Exodus 36, 13)

  • hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii quæ numerata sunt juxta præceptum Mosi in cærimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Exodus 38, 21)

  • ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare æneum cum craticula sua omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent (Liber Exodus 38, 30)

  • perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 31)

  • et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases (Liber Exodus 39, 32)

  • mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii (Liber Exodus 40, 2)

  • et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones (Liber Exodus 40, 5)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina