Löydetty 280 Tulokset: incensum ad altare

  • sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum (Liber Numeri 16, 35)

  • in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israël (Liber Numeri 16, 38)

  • ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Mosen (Liber Numeri 16, 40)

  • dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit (Liber Numeri 16, 46)

  • excubabuntque Levitæ ad præcepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul (Liber Numeri 18, 3)

  • primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino (Liber Numeri 18, 17)

  • præcipe filiis Israël et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua (Liber Numeri 28, 2)

  • offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem (Liber Numeri 28, 19)

  • præter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem cærimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino (Liber Numeri 29, 6)

  • et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris (Liber Deuteronomii 12, 27)

  • non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 21)

  • suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 26, 4)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina