Löydetty 280 Tulokset: incensum ad altare

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas (Liber Leviticus 9, 24)

  • arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)

  • locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)

  • adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta (Liber Leviticus 16, 12)

  • cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum (Liber Leviticus 16, 18)

  • postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem (Liber Leviticus 16, 20)

  • et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare (Liber Leviticus 16, 25)

  • et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum (Liber Leviticus 16, 33)

  • fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 17, 6)

  • quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animæ piaculo sit (Liber Leviticus 17, 11)

  • sancti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt (Liber Leviticus 21, 6)

  • ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 21, 23)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina