Löydetty 114 Tulokset: justus

  • justus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen justa loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt (Liber Ieremiae 12, 1)

  • in diebus illius salvabitur Juda et Israël habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster (Liber Ieremiae 23, 6)

  • in diebus illis salvabitur Juda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus justus noster (Liber Ieremiae 33, 16)

  • SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem (Lamentationes 1, 18)

  • et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis (Liber Baruch 2, 9)

  • melior est homo justus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis (Liber Baruch 6, 72)

  • sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • si autem tu adnuntiaveris justo ut non peccet justus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti (Prophetia Ezechielis 3, 21)

  • et vir si fuerit justus et fecerit judicium et justitiam (Prophetia Ezechielis 18, 5)

  • in præceptis meis ambulaverit et judicia mea custodierit ut faciat veritatem hic justus est vita vivet ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 18, 9)

  • si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur (Prophetia Ezechielis 18, 26)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina