Löydetty 114 Tulokset: justus
justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet (Liber Proverbiorum 20, 7)
excogitat justus de domo impii ut detrahat impios in malum (Liber Proverbiorum 21, 12)
tota die concupiscit et desiderat qui autem justus est tribuet et non cessabit (Liber Proverbiorum 21, 26)
septies enim cadet justus et resurget impii autem corruent in malum (Liber Proverbiorum 24, 16)
qui dicit impio justus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus (Liber Proverbiorum 24, 24)
fons turbatus pede et vena corrupta justus cadens coram impio (Liber Proverbiorum 25, 26)
fugit impius nemine persequente justus autem quasi leo confidens absque terrore erit (Liber Proverbiorum 28, 1)
rex justus erigit terram vir avarus destruet eam (Liber Proverbiorum 29, 4)
peccantem virum iniquum involvet laqueus et justus laudabit atque gaudebit (Liber Proverbiorum 29, 6)
novit justus causam pauperum impius ignorat scientiam (Liber Proverbiorum 29, 7)
hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ justus perit in justitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua (Liber Ecclesiastes 7, 16)
noli esse justus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas (Liber Ecclesiastes 7, 17)