Löydetty 171 Tulokset: manibus
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli ejus spicas et manducabant confricantes manibus (Evangelium secundum Lucam 6, 1)
eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis (Evangelium secundum Lucam 24, 50)
quærebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)
dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus ejus figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus ejus non credam (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)
nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia (Actus Apostolorum 17, 25)
et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed pæne totius Asiæ Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt (Actus Apostolorum 19, 26)
et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt (Actus Apostolorum 27, 19)
et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus (Epistula I ad Corinthios 4, 12)
qui furabatur jam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Epistula ad Ephesios 4, 28)
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut præcepimus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)