Löydetty 1210 Tulokset: sem

  • recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Epistula ad Hebraeos 12, 3)

  • cujus vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et cælum (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quæ sunt inmobilia (Epistula ad Hebraeos 12, 27)

  • per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini ejus (Epistula ad Hebraeos 13, 15)

  • sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam (Epistula Iacobi 2, 17)

  • fructus autem justitiæ in pace seminatur facientibus pacem (Epistula Iacobi 3, 18)

  • renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis (Epistula I Petri 1, 23)

  • Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe (Epistula I Petri 3, 15)

  • quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)

  • propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in præsenti veritate (Epistula II Petri 1, 12)

  • et hanc vocem nos audivimus de cælo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto (Epistula II Petri 1, 18)

  • omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est (Epistula I Ioannis 3, 9)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina