Znaleziono 1210 Wyniki dla: sem
recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
cujus vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et cælum (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quæ sunt inmobilia (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini ejus (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam (Epistula Iacobi 2, 17)
fructus autem justitiæ in pace seminatur facientibus pacem (Epistula Iacobi 3, 18)
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis (Epistula I Petri 1, 23)
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe (Epistula I Petri 3, 15)
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)
propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in præsenti veritate (Epistula II Petri 1, 12)
et hanc vocem nos audivimus de cælo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto (Epistula II Petri 1, 18)
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est (Epistula I Ioannis 3, 9)