Löydetty 132 Tulokset: sermones

  • quæsivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos (Liber Ecclesiastes 12, 10)

  • videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quæ ventura sunt illi et sciemus quæ erunt novissima illius (Liber Sapientiae 2, 17)

  • ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis (Liber Sapientiae 6, 10)

  • concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam (Liber Sapientiae 6, 12)

  • ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis (Liber Sapientiae 6, 27)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiæ disciplina (Liber Sapientiae 7, 16)

  • in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum (Liber Ecclesiasticus 27, 26)

  • quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus justus es non est neque adnuntians neque prædicens neque audiens sermones vestros (Liber Isaiae 41, 26)

  • omnia hæc manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos (Liber Isaiae 66, 2)

  • vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum (Liber Ieremiae 3, 12)

  • incrassati sunt et inpinguati et præterierunt sermones meos pessime causam non judicaverunt causam pupilli non direxerunt et judicium pauperum non judicaverunt (Liber Ieremiae 5, 28)

  • inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum (Liber Ieremiae 15, 16)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina