Löydetty 132 Tulokset: sermones

  • locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)

  • abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha (Liber Iudicum 11, 11)

  • indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat (Liber I Samuelis 3, 18)

  • audiens autem Saul et omnes viri israhelitæ sermones Philisthei hujuscemodi stupebant et metuebant nimis (Liber I Samuelis 17, 11)

  • posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth (Liber I Samuelis 21, 12)

  • cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 24, 17)

  • ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce obœdivit ancilla tua voci tuæ et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me (Liber I Samuelis 28, 21)

  • præcepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem (Liber II Samuelis 11, 19)

  • et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones hujuscemodi posuit autem Joab verba in ore ejus (Liber II Samuelis 14, 3)

  • respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et justi sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom (Liber II Samuelis 15, 3)

  • qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Joab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillæ tuæ qui respondit audio (Liber II Samuelis 20, 17)

  • et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos (Liber I Regum 1, 14)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina