Löydetty 190 Tulokset: tecum

  • sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cærimoniis ejus alienigena non miscebitur vobis (Liber Numeri 18, 4)

  • Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit (Liber Deuteronomii 2, 7)

  • cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit (Liber Deuteronomii 4, 23)

  • venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)

  • non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ idcirco ego præcipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra (Liber Deuteronomii 15, 11)

  • si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et majorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum (Liber Deuteronomii 23, 16)

  • ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenæ qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est (Liber Deuteronomii 24, 14)

  • et epulaberis in omnibus bonis quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ tu et Levites et advena qui tecum est (Liber Deuteronomii 26, 11)

  • advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior (Liber Deuteronomii 28, 43)

  • liberi et uxores vestræ et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum cæsoribus et his qui conportant aquas (Liber Deuteronomii 29, 11)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina