Löydetty 160 Tulokset: valde

  • vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)

  • responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiæ ejus cuncta quæ fecit in Ægypto (Liber Iosue 9, 9)

  • vocavit Gabaonitas Josue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis (Liber Iosue 9, 22)

  • qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)

  • timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et major oppido Ahi omnesque bellatores ejus fortissimi (Liber Iosue 10, 2)

  • dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquæ quia valde sitio quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum (Liber Iudicum 4, 19)

  • et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca (Liber Iudicum 6, 2)

  • humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian (Liber Iudicum 6, 6)

  • dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian (Liber Iudicum 8, 5)

  • Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde (Liber Iudicum 9, 30)

  • quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fœdus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus (Liber Iudicum 9, 46)

  • sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum (Liber Iudicum 15, 18)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina