Löydetty 160 Tulokset: valde

  • dum hæc agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiæ viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde (Liber II Samuelis 11, 2)

  • dives habebat oves et boves plurimos valde (Liber II Samuelis 12, 2)

  • et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et prædam civitatis asportavit multam valde (Liber II Samuelis 12, 30)

  • et deperiret eam valde ita ut ægrotaret propter amorem ejus quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea (Liber II Samuelis 13, 2)

  • erat autem Amnonis amicus nomine Jonadab filius Semaa fratris David vir prudens valde (Liber II Samuelis 13, 3)

  • cum autem audisset rex David verba hæc contristatus est valde (Liber II Samuelis 13, 21)

  • erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis (Liber II Samuelis 19, 32)

  • percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis (Liber II Samuelis 24, 10)

  • nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom (Liber I Regum 1, 6)

  • cum ergo audisset Hiram verba Salomonis lætatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum (Liber I Regum 5, 7)

  • et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro (Liber I Regum 6, 32)

  • et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam (Liber I Regum 6, 35)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina