Löydetty 183 Tulokset: vitæ

  • verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi (Epistula ad Philippenses 2, 16)

  • etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quæ mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitæ (Epistula ad Philippenses 4, 3)

  • nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ (Epistula I ad Timotheum 4, 8)

  • Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 1)

  • in spem vitæ æternæ quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora sæcularia (Epistula ad Titum 1, 2)

  • ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ (Epistula ad Titum 3, 7)

  • sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitæ habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum (Epistula ad Hebraeos 7, 3)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)

  • viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiæ vitæ uti ne inpediantur orationes vestræ (Epistula I Petri 3, 7)

  • quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostræ temptaverunt de verbo vitæ (Epistula I Ioannis 1, 1)

  • quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est (Epistula I Ioannis 2, 16)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina