Löydetty 183 Tulokset: vitæ

  • dixit quoque Rebecca ad Isaac tædet me vitæ meæ propter filias Heth si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ nolo vivere (Liber Genesis 27, 46)

  • et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitæ tuæ (Liber Genesis 47, 8)

  • respondit dies peregrinationis vitæ meæ centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt (Liber Genesis 47, 9)

  • et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitæ illius centum quadraginta septem annorum (Liber Genesis 47, 28)

  • mortuus est expletis centum decem vitæ suæ annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Ægypto (Liber Genesis 50, 25)

  • et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem (Liber Exodus 6, 16)

  • filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitæ Caath centum triginta tres (Liber Exodus 6, 18)

  • accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem (Liber Exodus 6, 20)

  • custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)

  • ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Ægypto ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto omnibus diebus vitæ tuæ (Liber Deuteronomii 16, 3)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina