Löydetty 183 Tulokset: vitæ

  • et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt (Liber Deuteronomii 17, 19)

  • si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitæ ejus surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus (Liber Deuteronomii 19, 11)

  • condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellæ quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitæ suæ (Liber Deuteronomii 22, 19)

  • dabit qui dormivit cum ea patri puellæ quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitæ suæ (Liber Deuteronomii 22, 29)

  • non facies cum eis pacem nec quæres eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum (Liber Deuteronomii 23, 6)

  • et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitæ tuæ (Liber Deuteronomii 28, 66)

  • nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitæ tuæ sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te (Liber Iosue 1, 5)

  • et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulæ tuæ et recordatus mei fueris nec oblitus ancillæ tuæ dederisque servæ tuæ sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitæ ejus et novacula non ascendet super caput ejus (Liber I Samuelis 1, 11)

  • judicabat quoque Samuhel Israël cunctis diebus vitæ suæ (Liber I Samuelis 7, 15)

  • aufer iniquitatem famulæ tuæ faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia prœlia Domini domine mi tu prœliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 28)

  • et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitæ meæ ut ascendam cum rege Hierusalem (Liber II Samuelis 19, 34)

  • Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus (Liber I Regum 4, 21)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina