1. Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab.

2. Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne.

3. Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis.

4. Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,

5. trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere:

6. “Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis;

7. convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten.

8. En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.

9. Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos;

10. Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi.

11. Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis.

12. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia;

13. date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.

14. Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”.

15. Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris.

16. Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.

17. Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.

18. Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.

19. Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,

20. dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.

21. Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.

22. Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”.

23. Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.

24. Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra,

25. sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”.

26. Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri

27. murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret.

28. Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”.

29. Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos.

30. Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.

31. Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.

32. Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,

33. qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.

34. Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:

35. “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,

36. praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”.

37. Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;

38. sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli.

39. Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.

40. Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”.

41. Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem,

42. ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”.

43. Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.

44. Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma.

45. Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere.

46. Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.





“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina