1. Verba Ecclesiastes filii David regis Ierusalem.”

2. “Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas”.

3. Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole?

4. Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat.

5. Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur.

6. Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur.

7. Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.

8. Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

9. Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est:

10. nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: “Ecce hoc novum est”, iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.

11. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.

12. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem

13. et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

14. Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

15. Quod est curvum, rectum fieri non potest; et, quod deficiens est, numerari non potest.

16. Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”.

17. Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod

18. in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem.





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina