Liber I Maccabaeorum, 6

Vulgata Latina

1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricæ et scuta quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Græcia

3 et venit et quærebat civitatem capere et prædare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

4 et insurrexerunt in prœlium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda

6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Judæorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

7 et quia diruerunt abominationem quam ædificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat

9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde præ sollicitudine

11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiæ in qua nunc sum qui jucundus eram et dilectus in potestate mea

12 nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quæ erant in ea et misi auferri habitantes Judæam sine causa

13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et præposuit eum super universum regnum suum

15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium ejus quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen ejus Eupator

18 et hii qui erant in arce concluserant Israël in circuitu sanctorum et quærebant eis mala semper ad firmamentum gentium

19 et cogitavit Judas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israël

22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies judicium et vindicas fratres nostros

23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in præceptis ejus et obsequi edictis ejus

24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostræ diripiebantur

25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

27 et nisi præveneris eos velocius majora quam hæc facient nec poteris obtinere eos

28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad prœlium

31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

32 et recessit Judas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt

34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori ad acuendos eos in prœlium

35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeæ æreæ in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant

36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

37 sed et turres ligneas super eos firmæ protegentes super singulas bestias et super eas machinæ et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiæ

38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus ejus

39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

42 et adpropiavit Judas et exercitus ejus in prœlium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen æternum

45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus ejus deverterunt ab eis

48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion

49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terræ

50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis jacula et tormenta ad lapides jactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

53 escæ autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Judæa de gentibus consumpserant reliquias eorum quæ repositæ fuerant

54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quærit suscipere regni negotia

57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quæ despeximus irati sunt et fecerunt omnia hæc

60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

61 et juravit illis rex et principes et exierunt de munitione

62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit jus juramenti quod juravit et mandavit destruere murum in gyro

63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem







Luvut: