Liber Psalmorum, 3

Vulgata Latina

1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me

3 multi dicunt animæ meæ non est salus ipsi in Deo ejus diapsalma

4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum

5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma

6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me

7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus

8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti

9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua







Luvut: