Trouvé 674 Résultats pour: Domine

  • Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”. (Evangelium secundum Lucam 5, 12)

  • Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico? (Evangelium secundum Lucam 6, 46)

  • Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 54)

  • Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)

  • Et ait alter: “Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”. (Evangelium secundum Lucam 9, 61)

  • Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!”. (Evangelium secundum Lucam 10, 17)

  • In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)

  • Ait autem Petrus: “Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 41)

  • At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, (Evangelium secundum Lucam 13, 8)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina