Trouvé 994 Résultats pour: Erit
Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 21)
Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 21)
Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 22)
Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 24)