Trouvé 73 Résultats pour: Iudaeis

  • Cui illa respondit: “Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur”. (Liber Esther 9, 13)

  • Congregatis igitur Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est. (Liber Esther 9, 15)

  • Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie. (Liber Esther 9, 28)

  • Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; (Liber I Maccabaeorum 10, 34)

  • Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis. (Liber I Maccabaeorum 10, 36)

  • Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham. (Liber I Maccabaeorum 12, 21)

  • Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam. (Liber II Maccabaeorum 1, 1)

  • anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 10)

  • Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex opinaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam, obtulit hostiam pro salute viri. (Liber II Maccabaeorum 3, 32)

  • Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)

  • “Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)

  • At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus. (Liber II Maccabaeorum 10, 24)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina