Trouvé 73 Résultats pour: Iudaeis

  • Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)

  • quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)

  • Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)

  • Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “Expedit unum hominem mori pro populo”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 14)

  • Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)

  • Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)

  • Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)

  • Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. (Actus Apostolorum 11, 19)

  • Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum — (Actus Apostolorum 12, 3)

  • Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. (Actus Apostolorum 14, 4)

  • Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)

  • Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. (Actus Apostolorum 18, 4)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina