Trouvé 279 Résultats pour: Nomine

  • Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)

  • Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis fuerit. (Prophetia Ezechielis 16, 15)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)

  • non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae. (Prophetia Danielis 9, 6)

  • et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; (Prophetia Danielis 13, 2)

  • Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. (Prophetia Danielis 14, 3)

  • Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • Et praecipiet super te Dominus: “Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es”. (Prophetia Nahum 1, 14)

  • Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno. (Prophetia Sophoniae 3, 9)

  • Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum”. Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel. (Prophetia Sophoniae 3, 12)

  • Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”. (Prophetia Zachariae 5, 4)

  • Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 10, 12)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina