Znaleziono 279 Wyniki dla: Nomine
Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)
Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis fuerit. (Prophetia Ezechielis 16, 15)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)
non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae. (Prophetia Danielis 9, 6)
et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; (Prophetia Danielis 13, 2)
Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. (Prophetia Danielis 14, 3)
Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. (Prophetia Michaeae 4, 5)
Et praecipiet super te Dominus: “Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es”. (Prophetia Nahum 1, 14)
Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno. (Prophetia Sophoniae 3, 9)
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum”. Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel. (Prophetia Sophoniae 3, 12)
Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”. (Prophetia Zachariae 5, 4)
Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 10, 12)