Trouvé 85 Résultats pour: Paulus

  • Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; (Actus Apostolorum 16, 25)

  • Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus”. (Actus Apostolorum 16, 28)

  • Paulus autem dixit eis: “Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant”. (Actus Apostolorum 16, 37)

  • Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)

  • Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)

  • Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; (Actus Apostolorum 17, 22)

  • Sic Paulus exivit de medio eorum. (Actus Apostolorum 17, 33)

  • Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 5)

  • Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)

  • Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos; (Actus Apostolorum 19, 1)

  • Dixit autem Paulus: “Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum”. (Actus Apostolorum 19, 4)

  • et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. (Actus Apostolorum 19, 6)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina