Trouvé 85 Résultats pour: Paulus

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre”. (Actus Apostolorum 19, 21)

  • et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)

  • Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 1)

  • In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)

  • Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!”. (Actus Apostolorum 20, 10)

  • Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)

  • Tunc respondit Paulus: “Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu”. (Actus Apostolorum 21, 13)

  • Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri. (Actus Apostolorum 21, 18)

  • Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)

  • Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus. (Actus Apostolorum 21, 29)

  • Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “Si licet mihi loqui aliquid ad te?”. Qui dixit: “Graece nosti? (Actus Apostolorum 21, 37)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina